Skip to the text

Capitulum 22

Quis sit generalis modus refectionis ac continentiæ.

TAMEN generalis modus continentiæ iste est: ut unusquisque abstineat juxta capacitatem virium suarum, seu corporis aut ætatis, de cibo accipiens non quantum exposcit desiderium saturitatis, sed quantum requirit sustentatio carnis. In utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quicumque inæqualitatem tenens, ventrem constringit nunc ariditate jejuniorum, nunc vero eumdem distendit superfluitate ciborum. Quemadmodum enim mens ex ciborum defectu lassata perdit rationis vigorem, et prægravata nimia lassitudine carnis dormitare compellitur: ita superfluitate voracitatis oppressa, non potest Deo offerre puras ac promptas orationes; sed nec castimoniæ puritatem valebit incessanter servare, dum ei præteriti cibi memoria subministrat carnalis concupiscentiæ ignem, etiam illis diebus quibus corpus suum castigat abstinentia acriori.

Chapter 44 of 499