Skip to the text

Capitulum 4

Quæ referantur in sanctis Scripturis de bono discretionis.

HÆC est discretio quæ nuncupatur ab Apostolo, non solum lucerna corporis, sed etiam sol, juxta illud:1 Sol non occidat super iracundiam vestram. Hæc etiam dicitur gubernatio vitæ nostræ, secundum illud:2 Quibus non est gubernatio, cadent sicut folia. Hæc quoque rectissime nominatur consilium, sine quo nihil permittimur agere, secundum Scripturam, ita ut sine moderatione ipsius non sinamur percipere spirituale vinum quod lætificat cor, dicente Scriptura:34 Omnia fac cum consilio, et cum consilio vinum bibe; et iterum, Sicut civitas muris diruta (id est, non circumdata muris), sic est vir qui non cum consilio aliquid agit.5 Cujus discretionis privatio quam perniciosa sit monacho, pandit auctoritas allegata, comparando eum civitati non muratæ ac dirutæ seu collapsæ. In discretione namque consistit sapientia et intellectus ac sensus, sine quibus non potest interior noster homo spirituales domus ædificare neque divitias congregare, juxta illud: Cum sapientia ædificatur domus, et cum intellectu erigitur;6 cum sensu implentur solaria omnibus divitiis et bonis pretiosis. Denique discretio est solidus cibus, qui sumi non potest nisi a fortibus et perfectis, dicente Apostolo: Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.7 Quæ in tantum nobis necessaria utilisque probatur, ut etiam coaptetur ac competat Verbo Dei increato atque virtutibus ejus, secundum illud: Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, ac pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.8 Unde manifeste ostenditur, nullam virtutem posse stare aut perfici sine discretione. Sicque definitum est sententia beati Antonii aliorumque seniorum, quod discretio intrepidum monachum perducat fixo gradu ad Deum, et prædictas virtutes conservet semper illæsas: cum qua ad excelsa perfectionis vestigia minori fatigatione ascendatur, et sine qua multi etiam abundantius laborantes, nequiverint attingere culmen perfectionis. Discretio namque est omnium virtutum mater et custos et moderatrix.

Footnotes

  1. Ephes. iv, 26. ↩

  2. Prov. xi, 14, juxta LXX. ↩

  3. Ps. ciii, 15. ↩

  4. Prov. xxxi, 4, juxta LXX. ↩

  5. Prov. xxv, 28. ↩

  6. Prov. xxiv, 3, 4. ↩

  7. Hebr. v, 14. ↩

  8. Hebr. iv, 12. ↩

Chapter 28 of 499