Capitulum 13
De confusione ista calcanda, et de periculo non condolendi.
AD hæc Moyses dixit: Sicut juvenes non sunt omnes æque ferventes spiritu, et disciplinis ac optimis moribus instituti, ita nec senes sunt omnes æqualiter probi atque perfecti. Divitiæ etenim senum non sunt mensurandæ canitie capitis, sed industria juventutis ac meritis præteritorum laborum.1 Nam scriptum est: Quæ non congregasti in juventute tua, quomodo invenies in senectute tua? Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani sunt enim sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.2 Ideo non sunt nobis sectanda vestigia omnium senum quorum capita tegit canities, quosque commendat sola longævitas vitæ, nec horum traditiones ac monita sunt suscipienda; sed eorum quos novimus suam vitam a juventute laudabiliter ac probatissime expendisse, et institutos fuisse non adinventionibus propriis, sed seniorum doctrinis. Sunt quippe nonnulli, quorum etiam (quod flebilius est) major est numerus, qui senescentes in suo tepore atque ignavia, quæ conceperunt in juventute, auctoritatem sibi acquirunt non maturitate morum, sed numerositate annorum. De quibus proprie satis accipitur exprobratio Dei qua loquitur per Prophetam: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.3 Hos, inquam, sola annositas provexit junioribus in exemplum, non probitas vitæ, nec ulla imitanda laudabilisque districtio professionis istius. Quorum canitiem callidissimus hostis proponens indiscussa auctoritate ad juniorum deceptionem, festinat fraudulenta subtilitate subvertere ac decipere illorum exemplis etiam eos qui ad viam perfectionis poterant incitari propriis aliorumve hortamentis. Cujus rei ego volens vobis exempla monstrare, exponam tantum rem gestam quæ vobis conferre potest necessariam instructionem, auctoris nomine tacito, ne et nos aliquid simile illius committamus qui publicavit vitia Fratris.
Quum igitur juvenis quidam non minime diligens perrexisset causa sui profectus et curationis ad senem quemdam nobis optime cognitum, et dixisset se inquietari spiritu fornicationis atque carnalibus incentivis: credens se reperturum informatione orationeque senis consolationem suis laboribus, et remedia vulneribus sibi inflictis; tunc senex ille increpans Fratrem amarissimis verbis, et dicens eum miserabilem esse, indignum quoque nomine monachi, ita Fratrem læsit correctionibus suis, ut dimitteret eum e cella sua desperatione summa dejectum ac letali tristitia consternatum. Quumque abbas Apollo probatissimus seniorum occurrisset Fratri ita mœrenti, nec jam cogitanti de remedio concupiscentiæ suæ, sed qualiter eam expleret, conjiciens abbas præfatus ex dispositione et dejectione vultus Fratris illius vehementiam ac laborem tentationis quæ tacite volvebatur in corde ipsius, cœpit inquirere causam tantæ turbationis. Cui quum Frater respondere nihil posset præ tristitia ac pudore, sciens senex non sine causa eum velle celare causam tantæ mœstitiæ, quam nec vultu potuit dissimulare, quæsivit a Fratre attentius causam tanti doloris. Sicque Frater ille constrictus, fatebatur se ire ad vicum ut uxorem acciperet, et relicto monasterio rediret ad sæculum: quia ut senex ille sibi asseruit, monachus jam esse non posset, neque valeret refrenare stimulos carnis, aut remedia consequi suæ tentationis. Tunc Apollo Fratrem illum blanda consolatione demulcens, atque affirmans se quoque agitari quotidie talibus stimulis, et ideo Fratrem non debere desperare, neque mirari de impugnationis illius ardore, qui potius vincitur pietate et gratia Dei, quam labore humano; rogavit Fratrem ut iter illud saltem uno die differret, et ad cellam suam reverteretur, moxque tota festinatione perrexit ad monasterium senis præfati. Cui quum propinquasset, expandens manus oravit cum lacrimis, dicens : Domine, qui solus es arbiter pius medicusque discretus virium occultarum et infirmitatis humanæ, converte impugnationem juvenis illius in senem istum, ut saltem in senectute sua discat condescendere ac compati infirmitatibus laborantium fragilitatique juniorum. Quumque cum gemitu hanc precem finisset, vidit tetrum Æthiopem stantem contra senis illius cellam, et ignita jacula mittentem in cellam. Quibus ille sauciatus, statim egressus est cellam, et tanquam amens ac ebrius cœpit cursitare hinc inde; nec valens in cella persistere, arripuit viam per quam et juvenis ille abierat. Quibus visis, intellexit Apollo ignitam sagittam quam viderat esse infixam cordi senis illius, et causare in eo tantam confusionem perturbationemque animi.
Accedens ergo ad eum, dixit : Quo properas, aut quæ causæ tam pueriliter te inquietant oblitum gravitatis senilis, et cogunt te taliter cursitare? Quumque ille confusus reatu conscientiæ suæ ac turpi cogitatione, crederet ardorem suæ concupiscentiæ deprehensum, nec auderet responsionem aliquam dare quærenti, ejus arcana scienti, dixit ad eum abbas : Redi ad cellam tuam, et tandem intellige te hucusque a diabolo ignoratum aut spretum, nec in eorum numero computatum contra quos ille instigatur confligere omni die, provocatus studiis profectibusque eorum : qui post tot annos quos in professione hac consumpsisti, non potuisti, non dicam respuere, sed nec sufferre per unam diem unum diaboli jaculum in te missum quo Deus permisit te sauciari; ut saltem in senio discas alienis infirmitatibus condolere, sicque propria experientia et tui ipsius exemplo docearis condescendere fragilitatibus juniorum, qui juvenem illum diabolica impugnatione laborantem non solum nulla consolatione fovisti, sed insuper perniciosa desperatione fregisti, et quantum in te est, manibus inimici dedisti ad devorandum lugubriter ab eodem. Qui sine dubio Fratrem illum non fuisset tam vehementi conflictu aggressus, quippe qui et dedignatus est hucusque te aggredi, nisi futuro Fratris illius profectui invidens, festinasset anticipare atque subvertere jaculis suis ignitis illam virtutem quam cordi ejus cernebat inesse, intelligens eum te fortiorem, contra quem dignum duxit vehementia tanta confligere. Tuo igitur disce exemplo laborantibus compati, nec tentatos ac periclitantes ad desperationem inducere, neque durissimis sermonibus exasperare; sed refice eos consolatione blanda ac miti, et juxta sapientissimi Salomonis præceptum, Eruere eos qui ducuntur ad mortem, et redimere eos qui interficiuntur, ne parcas; Christi quoque exemplo arundinem quassatam non conteras, et linum fumigans non exstinguas, et gratiam illam a Domino postula, qua adepta, valeas fiducialiter veri-
Prov. xxiv, 11, juxta LXX.4 tate ac opere decantare :5 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Nullus etenim posset sufferre insidias inimici, et æstus carnales naturali calore ardentes exstinguere sive reprimere, nisi gratia Dei nostram infirmitatem juvaret, vel protegeret et muniret. Idcirco finita ratione dispensationis hujus salubris, qua Dominus voluit juvenem illum a perniciosis his æstibus liberare, teque erudire de vehementia tentationum et compassionis affectu, communibus precibus eum rogemus ut jubeat amoveri a te istud flagellum, quod tibi inferre dignatus est pro tua utilitate (ipse enim vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt;6 ipse humiliat et exaltat, occidit et vivificat, deducit ad infernum et reducit); sicque rore Spiritus Sancti restinguat ignita jacula Zabuli, quæ me conscio permisit tibi infligi.
Denique quamvis Deus tentationem illam ita celeriter abstulit ad unam orationem abbatis Apollinis, quam cito eo-
1 Reg. n, 6, 7. dem orante permisit inexperto illi seni infligi, evidenti tamen docuit experimento, patefacta peccata non solum non esse exprobranda peccanti, sed nec dolorem ejus esse parvi pendendum, imo potius liniendum. Propterea levitas unius senis aut paucorum non terreat nos, nec avertat ab observatione salutaris doctrinæ seniorum sanctorum, qui docuerunt omnia senibus revelari; quamvis callidissimus hostis abutatur canitie insipientium seniorum ad juniorum deceptionem. Hinc absque ullo verecundiæ operimento omnia debent senioribus revelari. Ab ipsis quoque fiducialiter sumenda sunt vitiorum remedia et conversationis exempla : in quibus experiemur opem æqualem similemque effectum, si conemur nil penitus affectare nostro judicio præsumptioneque propria.
Footnotes
Chapter 37 of 499