Capitulum 8
De lapsu et deceptione monachi Mesopotameni.
LONGUM est etiam narrando percurrere deceptionem monachi Mesopotameni illius, qui in Mesopotamia duxit vitam in tanta abstinentia, degens solus in cella, quod perpauci poterant eum sequi. Qui tandem diabolicis revelationibus somniisque ita delusus est, ut post tantos labores atque virtutes, quibus excessit omnes ibidem morantes, induceretur miserabili casu ad circumcisionem ac Judaismum. Quum enim Zabulus cupiens eum allicere ad credendum futuræ deceptioni, ex consuetudine visionum revelasset ei multo tempore verissima quæque tanquam nuntius veritatis, postremo ostendit ei populum Christianum cum suæ religionis fideique principibus, sanctis Apostolis ac martyribus, tenebrosum, macilentissimum ac deformem; econtra vero Judæos una cum Moyse, Patriarchis et Prophetis summa jucunditate tripudentes, ac splendidissima luce fulgentes; suasitque monacho illi ut festinaret circumcisionem suscipere, si vellet particeps fieri beatitudinis ac meriti Judæorum illorum.
Horum itaque nullus tam graviter fuisset illusus, si studuisset veram possidere discretionem. Hinc experimenta et casus multorum declarant, quam periculosum sit discretionis gratiam non habere.
Chapter 32 of 499