Capitulum 26
Responsio de modo refectionis non excedendo.
MOYSES : Utrumque istorum observare debemus uno modo parique cura. Nam custodire debemus cum omni scrupulo præfatam cibi mensuram causa sobrietatis ac puritatis, atque similiter exhibere advenientibus Fratribus humanitatem ac adorationem intuitu caritatis : quoniam satis absurdum est, ut præbens mensam Fratri, imo Christo in Fratre, non simul manduces cum eo, aut alienum te facias ab ejus refectione. Itaque in nullo horum reprehensibiles erimus, si tenuerimus consuetudinem istam : ut scilicet hora nona unum paximacium manducemus, et aliud reservemus ad vesperam, si forte aliquis superveniat nobis; et si quis venerit, comedamus cum illo paximacium reservatum, nil ultra solitum manducantes. Et hoc modo non contristabit nos Fratris adventus, qui debet nobis esse gratissimus: nam sic ei impendimus opera pietatis, ut nihil de rigore continentiæ relaxemus. Porro si nullus advenerit, manducabimus soli paximacium illud, tanquam debitum nobis ex institutione canonica, quia ex illo stomachus gravari non poterit, uno paximacio hora nona comesto : quæ aggravatio plerumque contingit his qui æstimantes rigorem abstinentiæ se tenere, totam differunt refectionem ad vesperam. Perceptio namque cibi tunc facta, non sinit sensum esse subtilem ac expeditum in orationibus vespertinis atque nocturnis. Ideo tempus reficiendi utiliter est indultum hora nona, in qua reficiens monachus non solum erit evacuatus et expeditus in nocturnis vigiliis, imo etiam invenietur aptissimus in vespertinis officiis, digesto jam cibo.
Talibus epulis geminæ duplicisve institutionis saginavit nos Moyses sanctus : demonstrans ac docens nos non solum virtutem ac gratiam discretionis collatione præsenti, sed etiam abrenuntiationis rationem, destinationem quoque ac finem propositi nostri collatione præhabita; ut quod antea sectabamur fervore spiritus tantum ac zelo Dei, oculis quodammodo clausis, aperiret nobis clarius luce, faciens nos sentire quantum hucusque distabamus a cordis munditia discretionisque linea : quippe quum etiam doctrina seu ratio omnium visibilium artium in hoc mundo non possit subsistere nec acquiri absque intuitu propriæ destinationis ac finis.
Chapter 48 of 499