Skip to the text

Capitulum 3

De errore Saulis et Achab, qui per indiscretionem decepti sunt.

DENIQUE ille qui judicio Dei primus promeruit regnum populi Israel, dejectus est regno quoniam oculum discretionis hujus non habuit, tanquam toto corpore tenebrosus. Dumque ex hujus lucernæ defectu deceptus est errore ac tenebris, putavit sacrificia sua Deo esse acceptabiliora, quam obedientiam exhibere Samuelis præceptis:1 sicque ex illa parte, puta oblatione, magis incurrit Dei offensam, ex qua speraverat divinam majestatem sibi placandam. Insuper ignorantia discretionis istius fecit Achab regem Israel, post præclarissimam illam victoriam sibi contra regem Syriæ mirabiliter præstitam, credere meliorem esse suam misericordiam, quam severam divini præcepti exsecutionem, quod sibi videbatur crudele imperium.2 Qua consideratione mollitus, dum voluit cruentam victoriam temperare clementia, damnatus est irrevocabili morte, veluti toto corpore tenebrosus effectus propter indiscretam misericordiam suam.

Footnotes

  1. I Reg. xiii, 13, 14; xv, 22. ↩

  2. III Reg. xx, 42. ↩

Chapter 27 of 499