Capitulum 10
Responsio, qualiter possideatur vera discretio.
TUNC Moyses ait: Vera discretio non nisi vera humilitate acquiritur. Cujus humilitatis hæc erit prima probatio: si quis examini seniorum ac superiorum suorum reservet non solum universa quæ agit aut agenda occurrunt, sed etiam quæ cogitantur; quatenus nil credens suo judicio, acquiescat per omnia informationi illorum, atque eorum instructione agnoscat quid debeat judicare bonum vel malum. Quæ institutio non solum docebit juniorem tramite recto incedere per veræ discretionis viam, sed insuper servabit eum illæsum ab universis insidiis ac fraudibus hostium. Nullatenus etenim decipi potest, qui vivit non suo judicio, sed majorum exemplo; nec valebit callidus hostis ignorantiæ ejus illudere, qui universas cogitationes in corde suo nascentes nequaquam abscondit, sed eas reprobat vel admittit maturo examine seniorum. Cogitatio quippe maligna marcescit mox quum fuerit patefacta; et serpens teterrimus virtute confessionis quasi ex tenebroso et subterraneo specu protractus ad lucem, abscedit dehonestatus etiam antequam proferatur judicium discretionis de cogitatione sic patefacta. Tamdiu enim suggestiones ejus noxiæ dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. Et ut efficacius colligatis virtutem ac veritatem sententiæ hujus, referam vobis factum abbatis Serapionis, quod ipse sæpissime proponebat junioribus causa instructionis.
Chapter 34 of 499