Skip to the text

Capitulum 9

Interrogatio de acquirenda vera discretione.

AD hæc Germanus: Satis, inquit, abunde jam patuit novis exemplis et antiquorum doctrinis, discretionem esse quodammodo radicem et fontem cunctarum virtutum. Ergo cupimus doceri qualiter possit acquiri, et quomodo possit agnosci an sit vera et a Deo collata, an falsa et diabolica exstet: ita ut intuendo deprehendere valeamus, an teneat sibi impressam veri regis imaginem (secundum evangelicam illam parabolam, quæ jubet nos fieri probabiles trapezitas), an forte non sit legitime figurata, quatenus eam tanquam sophisticam reprobemus, sicut hesterna collatione dixisti verbo utens vulgari, illa instructi peritia quam docuisti debere inesse spirituali ac evangelico trapezitæ.1 Quid enim prodest agnoscere efficacias ac merita discretionis, si nesciamus qualiter sit acquirenda ac possidenda?

Footnotes

  1. Cf. p. 146 C. ↩

Chapter 33 of 499