Capitulum 1
(Abbatis Serapionis)
DE NATURA VITIORUM, PRÆCIPUE TAMEN DE OCTO VITIIS CAPITALIBUS.
Adventus noster ad cellam abbatis Serapionis, et inquisitio de impugnatione ac generibus vitiorum.
FUIT in cœtu illo antiquissimorum Patrum vir nomine Serapion, virtute discretionis valde ornatus, cujus Collationem describere dignum reor.1 Cupientibus itaque nobis ut aliquid loqueretur de impugnationibus vitiorum, per quod eorum causæ atque origines clarius panderentur, ita incepit.
Footnotes
-
Cf. p. 155 D. ↩
Chapter 90 of 499