Skip to the text

Capitulum 2

Quod Apostolus bona plurima consummaverit.

SUPEREST ergo ut sumamus ac metiamur virtutem sententiæ verborum Apostoli ex intimo dicentis affectu; et quid beatus Apostolus dixerit bonum, et quid comparatione boni insinuaverit malum, discutiamus non nuda significatione verborum, sed eodem intellectu quo ille locutus est, sicque scrutemur intellectum verborum ipsius secundum dignitatem ac meritum proferentis. Tunc enim poterimus intelligere sententias Deo inspirante prolatas, secundum voluntatem atque propositum inspirantis, dum perpendentes statum meritumque eorum a quibus prolatæ sunt, induerimus parem affectum, non verbis, sed experimentis, juxta cujus affectus qualitatem universæ sententiæ procul dubio concipiuntur aut proferuntur.

Quamobrem diligentius indagemus quid sit principaliter bonum quod Apostolus nequivit implere, quum voluit. Multa namque sunt bona quæ negare non possumus sanctum Apostolum et viros apostolici meriti habuisse per naturam, vel acquisivisse per gratiam. Bona quippe est castitas, laudabilis abstinentia, imitanda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta justitia: quæ omnia tam plene atque perfecte fuerunt in beato Apostolo et ejus consortibus, ut religio christiana doceretur ab eis magisterio virtutum potius quam verborum. Denique jugiter urebantur assidua cura ac pervigili sollicitudine omnium Ecclesiarum.1 Quantum hoc misericordiæ bonum, quanta perfectio propter scandalizantes scandalizatosque uri, cum infirmantibus infirmari? Quum ergo Apostolus abundaverit omnibus bonis his, non possumus cognoscere cujus boni perfectione caruerit, nisi proficiendo venerimus ad illum affectum quo ipse locutus est. Quamvis itaque omnes istæ virtutes quas habuit, sint quasi pretiosæ ac splendidissimæ gemmæ, tamen si comparentur illi præclaræ atque præcipuæ margaritæ quam evangelicus negotiator2 inquirens desiderat emere, propter hanc vendens universa quæ possidet, ita vilescunt et contemnuntur, ut eis sine mora distractis, possessio unius solummodo boni ditet innumerabilium venditorem bonorum.

Footnotes

  1. II Cor. xi, 28, 29. ↩

  2. Matth. xiii, 45, 46. ↩

Chapter 454 of 499