Capitulum 7
Quantum seducantur, qui dicunt se esse sine peccato.
HÆC autem causa præcipitat nos in istum errorem, quoniam penitus ignorantes virtutem impeccantiæ, æstimamus nos nullam posse contrahere culpam ex iis otiosis ac lubricis cogitationum discursibus ; sed stupefacti hebetudine ista, et cæcitate oculorum interiorum percussi, non contemplamur in nobis nisi capitalia vitia, et ea solum credimus evitanda quæ damnantur sæcularium legum rigore, a quibus quum senserimus nos immunes, protinus arbitramur nihil peccati esse in nobis.
Segregati vero a numero clare videntium, non intuemur minutias cogitationum multarum intra nos collectarum ; nec mordemur compunctione salubri, si justitia infirmetur in nobis, neque dolemus pulsati suggestione gloriæ vanæ subtili, nec de oratione tardius aut tepidius
E CONTRA ii qui in contemplatione divinarum ac spiritualium rerum constituunt summam totius beatitudinis ac gaudii sui, dum paululum abstrahuntur ab ea cogitationibus violentis, puniunt hoc in se præsentis pœnitentiæ ultione, tanquam sacrilegium quoddam, lugentes se prætulisse Creatori vilissimam creaturam ad quam ita detortus est mentis intuitus, propter quod sibi adscribunt quasi crimen impietatis, ut taliter loquar. Et quamvis summa alacritate convertant oculos cordis sui ad intuendam divinæ gloriæ claritatem, attamen non ferentes brevissimas carnalium tenebras, exsecrantur quidquid retrahit mentis adspectum a vero æternoque lumine. Denique S. Joannes apostolus volens affectum istum infundere cunctis fidelibus : Filioli, inquit, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ1,
Footnotes
-
1 Joann. ii, 15-17. ↩
Chapter 459 of 499