Capitulum 11
Expositio illius sententiæ: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, etc.
DENIQUE condelectantur legi Dei secundum interiorem hominem, qui transcendens visibilia omnia, conatur soli Deo semper conjungi;12 sed vident aliam legem in membris suis, utpote insitam in natura humanæ conditionis, quæ repugnans legi mentis eorum, captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens eum terrena cogitatione involvi, principali bono relicto. Quæ cogitatio quamvis necessaria videatur ac utilis, quando impenditur dispensatione alicujus religiosæ necessitatis, mala tamen ac fugienda eis censetur comparatione boni illius quod oblectat omnium Sanctorum intuitum, quia per eam aliquo modo retrahuntur a gaudio illius perfectæ beatitudinis, saltem ad modicum tempus. Vere enim lex peccati est, quam offensa Dei induxit humano generi per noxam seu culpam primi parentis, in quod lata est æquissimo Dei judicio illo: Maledicta terra in operibus tuis, spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum.3 Hæc, inquam, est lex insita membris cunctorum mortalium, quæ repugnat legi mentis nostræ, impediens eam a divino intuitu seu amore: qua terra in nostris operibus maledicta post agnitionem boni et mali, germinare cœpit spinas ac tribulos cogitationum, quarum aculeis semina virtutum naturalia præfocantur, ne absque sudore vultus nostri possimus comedere illum panem nostrum, qui descendit de cœlo et confortat cor hominis.45
Footnotes
Chapter 463 of 499