Skip to the text

Capitulum 10

Quod tendentes ad perfectionem sciant se semper indigere gratia Dei.

QUUM itaque Sancti quotidie sentiant se prægravatos pondere cogitationis terrenæ a contemplationis sublimitate decidere, seque invitos ac nescientes traduci in legem peccati et mortis, atque ut cetera prætermittam, revocari ab intuitu Dei saltem illis operibus bonis quidem et justis, sed tamen terrenis: habent cur jugiter ingemiscant ad Dominum, habent culpas propter quas vere humiliati et compuncti, fateantur se peccatores non verbis dumtaxat, sed etiam ex affectu, verasque pœnitentiæ lacrimas indesinenter effundant, postulantes veniam pro omnibus culpis quas incurrunt quotidie, superati carnis fragilitate, et gratiam Dei poscentes; præsertim quum videant se indesinenter usque ad finem vitæ suæ involvi eisdem peccatis pro quibus continuo dolore se affligunt, nec se posse Deo offerre supplicationes suas absque cogitationum anxietate et distractione.

Experti ergo se non posse attingere propriis viribus desideratum finem, sarcina carnis impediente, nec se posse uniri summo et incomparabili bono juxta desiderium cordis sui, sed ab ejus intuitu se traduci captivos ad ista mundana, convolantes ad gratiam Domini nostri Jesu Christi cum Apostolo clamant: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?1 Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Sentiunt enim se non posse perficere bonum istud quod optant et volunt, imo sentiunt se semper incidere malum quod nolunt ac odiunt, id est motus cogitationum et curam temporalium rerum.

Footnotes

  1. Rom. vii, 24, 25. ↩

Chapter 462 of 499