Capitulum 18
Quod justi et Sancti non sint sine peccato.
MAGISTERIUM etiam Salvatoris docet, neminem in hac vita, quamvis san-
Actum, esse immunem a debitis peccatorum; quoniam tradens formam orationis perfectæ suis discipulis, jussit interseri inter reliqua illa mandata sacratissima atque altissima, quæ nequeunt convenire infidelibus et malignis, quoniam data non sunt nisi perfectis et Sanctis : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.1 Si ergo oratio ista vere profertur a Sanctis (sicut indubitanter credere nos oportet), quis poterit inveniri tam præsumptuosus et contumax, et tanta superbia diabolici furoris elatus, qui dicat se esse sine peccato, et credat se majorem non solum Apostolis, verum etiam arguat Salvatorem de ignorantia aut vanitate : ut vel nescierit aliquos homines posse esse immunes a debitis, aut frustra docuerit eos ita orare, quos noverat non egere remedio orationis prætactæ ? Omnes itaque Sancti servantes præcepta regis sui, si veraciter dicunt, Dimitte nobis debita nostra;2 nemo immunis est a peccato. Si autem fallunt, ergo non carent culpa mendacii. Hinc Ecclesiastes mente percurrens universos actus ac studia hominum, sine exceptione locutus est : Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet;3 id est, nemo unquam potuit aut poterit reperiri tam sanctus et diligens tamque intentus in terra, qui tam incessabiliter valeat per contemplationem inhærere summo et singulari veroque bono, ut non sentiat se quotidie distractum ab illo ac reum. Qui quamvis dicatur non posse immunis esse a culpa, justus tamen vocatur.
Footnotes
Chapter 470 of 499