Capitulum 5
Neminem summo illi bono intentum esse jugiter posse.
QUIS enim eripiens inopem de manu fortiorum ejus, et egenum ac pauperem a diripientibus eum;1 quis conterens molas iniquorum, et de medio dentium eorum rapinas extorquens, contempletur gloriam majestatis divinæ mente tranquilla in hujusmodi opere? Quis pauperibus alimoniam subministrans, aut advenientes humane suscipiens, speculetur immensitatem beatitudinis increatæ eo tempore quo sollicita mente distenditur pro necessitatibus proximorum; dumque concutitur angustiis vitæ præsentis, prospiciat futuri sæculi statum corde a terrenis contagiis elevato? Hinc sanctus David docens hoc solum esse homini bonum, desideravit
Deo jugiter inhærere: Mihi, inquiens, adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.2 Quod Ecclesiastes quoque asseruit a nemine justorum sive sanctorum perfici posse, dicens: Non est homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet.3 Quis enim in hoc corpore degens, quamvis inter sanctos et justos exstet præcipuus, utique possedit tam indesinenter et actualiter bonum hoc, ut non sit interdum distractus ab illo per cogitationes terrenas: qui nunquam gesserit curam aliquam indumenti aut aliarum rerum carnalium; qui nunquam fuerit sollicitus de Fratrum susceptione, de loci mutatione, de cellulæ ædificatione; aut non concupierit aliquam opem humani subsidii; neque vexatus sterilitate inopiæ, incurrerit sententiam illam increpationis dominicæ: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini?4 Denique confidenter dicimus, adstruimus, Paulum apostolum, qui numerositate tribulationum suarum excesserat omnium Sanctorum laborem, istud nequaquam implesse, quum ipsemet protestetur discipulis in Actibus
Apostolorum: Ipsi scitis quia ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.5 Thessalonicensibus quoque scribens, testatur se operatum fuisse in labore et fatigatione die ac nocte;6 et quamvis per opera illa multum meruerit, tamen mens ejus, licet solennis et sancta, non potuit aliquando non retrahi a theoria cœlesti, occupatione actus terreni. Præterea, dum cerneret se ditari fructibus tantis ac talibus, et econverso pensaret corde bonum vitæ theoricæ, et quasi in una lance appenderet fructum tantorum laborum, atque in altera delectationem et fructum contemplationis divinæ; post longam examinationem ac deliberationem, dum immensa merita laboris hinc eum delectant, illinc desiderium unionis et inseparabilis associationis cum Christo eum invitat etiam ad resolutionem a carne, anxius clamat: Quid eligam ignoro, coarctor enim a duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim melius; permanere autem in carne necessarium propter vos.7
Quum igitur excellentiam theoriæ seu contemplationis multipliciter prætulisset cunctis fructibus suæ prædicationis, nihilo minus intuitu caritatis fraternæ, sine qua nemo Deum meretur, submittit se, nec recusat dilationem a Christo (nocivam sibi, sed necessariam aliis) propter illos quibus adhuc immulgebat instar nutricis lac per evangelica ubera. Denique ad eligendam hanc partem inductus est nimia illa pietate et caritate, qua pro fratrum salute optasset incurrere ultimum anathema, si fuisset possibile: Optabam, inquit, ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitæ;8 hoc est, volebam non solum addici temporalibus, sed etiam perpetuis pœnis, dummodo, si fieri posset, omnes homines fruerentur Christi consortio: certus sum enim salutem omnium utiliorem esse Christo et mihi, quam meam.
Optavit ergo Apostolus dissolvi a corpore, ut posset perfecte adipisci hoc summum bonum, quod est frui intuitu Dei et Christo inseparabiliter adhærere. Nam corpus caducum et multis necessitatibus fragilitatis propriæ impeditum, non potest a Christi consortio non avelli. Impossibile quoque est menti quæ tam crebris curis distenditur, tam variis ac molestis angoribus præpeditur, jugiter frui divino intuitu. Quod enim potest esse tam firmum studium arduumque propositum Sanctorum, cui versutus ille insidiator non illudat quandoque? Quis ita sectatus est solitudinis abdita, et ita vitavit mortalium universorum consortia, ut nunquam lapsus sit cogitatione superflua, neque intuitu rerum vel occupatione actuum terrenorum deciderit a contemplatione Dei, quæ vere sola bona est? Quis unquam potuit retinere tantum fervorem, ut non transferretur vicissim cogitationibus lubricis ab attentione orationis, sicque repente corrueret de cœlestibus ad terrena? Quis nostrum (ut cetera tempora evagationum omittam) lapsus non est quodam stupore, etiam illo momento quo ad sublimia mentem erexit, supplicans Deo, atque per id offendit saltem invitus, per quod speravit et rogavit veniam delictorum? Quis tam exercitatus ac vigilans est, ut animus ejus nunquam abducatur a sensu Scripturæ, dum psallit? Quis tam familiaris et tam conjunctus est Deo, ut gaudeat se uno die implesse illud apostolicum præceptum quo jubet nos sine intermissione orare?9 Quæ omnia quamvis videantur levia et a peccato aliena esse quibusdam qui gravioribus vitiis involvuntur, multitudo tamen minimarum rerum sive culparum gravissima est sitientibus perfectionem.
Footnotes
Chapter 457 of 499