Capitulum 16
Quid sit corpus peccati et mortis.
HOC est ergo inevitabile corpus mortis, in quo perfecti, qui gustaverunt quam dulcis est Dominus, quotidie revoluti, sentiunt cum Propheta quam amarum sit recedere a Domino Deo suo.12 Hoc est corpus mortis, quod retrahens eos a divino intuitu, pertrahit ad terrena : quod eos psallentes aut in oratione prostratos facit retractare aut cogitare humanas effigies, sermones, negotiationes, aut actus superfluos. Hoc est corpus mortis, quod omnes qui imitantur angelicam sanctitatem et cupiunt Domino jugiter inhærere, non sinit invenire perfectionem contemplationis, sed obstat ita quod faciunt malum quod nolunt, id est, mente traducuntur ad illa quæ non pertinent ad profectum virtutum aut perfectionem. Denique, ut Apostolus evidenter insinuaret se ista dixisse de perfectis ac Sanctis sibi similibus, designans se ipsum digito quodam seu tactu, continuo subdit : Itaque ego ipse, id est, ego qui ista loquor, pando tenebras conscientiæ meæ, non alterius. Solet enim hoc modo loquendi familiariter uti Apostolus, dum vult specialiter se ipsum designare, ut ibi : Ipse ego Paulus obsecro vos per modestiam et mansuetudinem Christi; et rursus : Nisi quod ego ipse non gravavi vos ? et alibi : Ego ipse Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit; ad Romanos quoque : Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Insuper potest et sic accipi non absurde, ut cum emphasi pronuntietur : Itaque ego ipse (quem scitis apostolum esse Christi, quem toto veneramini animo, quem creditis esse perfectum ac summum, et in quo loquitur Christus) quum mente deserviam legi Dei, fateor me carne servire legi peccati, id est, sollicitudine seu distractione conditionis humanæ interdum devolvor de cœlestibus ad terrena, et altitudo mentis meæ dilabitur ad curam vilium rerum, per quam sentio me captivari omni hora in lege peccati; ut quamvis immobilis perseverem affectu circa legem Dei, nihilo minus sentio me nullo modo posse vim captivitatis istius evadere, nisi semper confugero ad gratiam Salvatoris.
Footnotes
Chapter 468 of 499