Capitulum 21
Quod non debeamus nos a sacra communione suspendere, quamvis cognoscamus nos peccatores esse.
NEC tamen idcirco debemus a communione dominica abstinere, quia agnoscamus peccatores nos esse: imo ad eam magis ac magis est festinandum propter animæ medicinam mentisque purificationem; verumtamen ea humilitate et fide, ut fateamur nos perceptione tanti sacramenti indignos, remediumque petamus vulneribus nostri cordis. Alioqui nec digne quis communicaret semel in anno, ut faciunt quidam in monasteriis consistentes, qui ita ponderant dignitatem, sanctificationem ac meritum sacramentorum cœlestium, ut æstiment non nisi Sanctos et immaculatos ad ea debere accedere, et non potius ut ipsa faciant nos sua participatione dignos et mundos. Qui profecto incurrunt majorem arrogantiæ præsumptionem, quam se putant evadere, quoniam judicant se dignos eisdem, quum ea accipiunt. Sed multo salubrius est ut ea suscipiamus omni die dominica pro animarum nostrarum curatione, cum hac cordis humilitate qua credimus et fatemur, quod nunquam possumus sacrosancta mysteria digne contingere propter merita nostra, quam ut vana persuasione decepti ac tumidi, æstimemus nos dignos participatione eorum post annum.
Quapropter attentius imploremus misericordiam Dei, ut valeamus hæc intelligere et fructuose tenere, atque ut adjuvet nos ad percipienda aut perficienda hæc documenta: quæ nequaquam discuntur præcedente quadam ratione verborum, ut ceteræ artes humanæ, sed potius actu et experientia; quæ etiam per incuriam dissuescunt et abeunt, aut otiosa oblivione depereunt, nisi fuerint frequenter examinata et polita collationibus spiritualium patrum, et sollicite ventilata doctrinis et experientiis quotidianis.
Chapter 473 of 499