Skip to the text

Capitulum 8

Quod paucorum sit intelligere peccata. quæ non est ex Patre, sed ex mundo est: et mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum. Sancti ergo fastidiunt universa in quibus versatur hic mundus, sed impossibile est ut non rapiantur interdum brevi cogitationum excessu ad mundum. Nullus quoque hominum, Christo excepto, ita continuit naturalem cordis evagiationem, defixus semper in contemplatione divina, ut nunquam raperetur ab ea, neque peccaret delectatione cujuscumque rei mundanæ, quum dicat Scriptura:1 Stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus; et rursus: In Sanctis suis non confidit, et in angelis suis reperit pravitatem; sive ut emendatior translatio habet: Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.2 ad ima, injicimus mortem nobismetipsis; imo declinatio seu aversio ipsa mors est declinanti, quemadmodum Dominus loquitur per Prophetam: Væ eis, quoniam recesserunt a me;3 et iterum: Væ eis, quum recessero ab eis.4 Arguet enim te malitia tua, et aversio tua increpabit te:5 scito et vide quoniam malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum.6 Funiculis namque peccatorum suorum unusquisque constringitur. Ad quos satis proprie dirigitur increpatio illa a Domino: Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis;7 et denuo: Qui incendit malitiam, peribit ab ea.8

Footnotes

  1. Job xxv, 5. ↩

  2. Job xv, 15, juxta LXX. ↩

  3. Osee vii, 13. ↩

  4. Osee ix, 12. ↩

  5. Jer. ii, 19. ↩

  6. Prov. v, 22. ↩

  7. Is. i, 11. ↩

  8. Prov. xix, 16, juxta LXX. ↩

Chapter 460 of 499