Skip to the text

Capitulum 4

Quod humana bonitas atque justitia bona non sint, si comparentur bonitati ac justitiæ Dei.

MANIFESTIORIBUS quoque testimoniis possumus idem probare. In Evangelio namque multa vocantur bona, utputa bona arbor, bonus thesaurus, bonus homo, bonus servus, juxta illud:1 Non potest arbor bona fructus malos facere;2 et, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona;3 itemque, Euge, serve bone et fidelis. Nec dubium quin omnes isti secundum se boni sint; tamen si ad Dei bonitatem respiciamus, nullus eorum dicetur bonus, quum dicat Salvator: Nemo bonus, nisi solus Deus. Cujus intuitu ipsi quoque Apostoli, qui merito suæ electionis excesserant multis modis bonitatem humani generis, mali dicuntur, Domino Christo ad eos loquente:4 Si ergo vos, quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in cœlis est, dabit bona petentibus se?5 Denique sicut bonitas nostra vertitur in malitiam comparatione bonitatis divinæ, ita justitia nostra intuitu divinæ justitiæ similis perhibetur panno menstruatæ, secundum quod loquitur Isaias: Sicut pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ. Denique ut inferamus adhuc evidentius aliquid, vitalia legis præcepta perfectioni evangelicæ comparata, dicuntur non bona, quemadmodum per Prophetam Dominus protestatur, Dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent:6 quum tamen lex dicatur ordinata per angelos in manu mediatoris;7 de qua rursus ait Apostolus: Itaque lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.8 Insuper idem Apostolus asserit gloriam legis sic obscurari lumine novi Testamenti, ut protestetur legem non esse glorificatam comparatione evangelicæ claritatis, dicendo:9 Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.

Scriptura quoque conservat hunc modum loquendi in comparatione vitiorum ad invicem, justificando eos qui multo minus peccaverunt respectu pejorum, quum ait:10 Justificata est Sodoma ex te;11 et iterum, Quid enim peccavit soror tua Sodoma? et, Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione prævaricatricis Judæ.12 Sic universarum virtutum merita memorata, quamvis in se bona et pretiosa valde consistant, fuscantur tamen respectu theoricæ lucis seu contemplativæ perfectionis, quoniam retrahunt et retardant multos Sanctorum occupatos terrenis operibus, quamvis bonis, a contemplatione boni altissimi.13

Footnotes

  1. Matth. vii, 18. ↩

  2. Matth. xii, 35. ↩

  3. Matth. xxv, 21. ↩

  4. Luc. xviii, 19. ↩

  5. Matth. vii, 11. ↩

  6. Is. lxiv, 6. ↩

  7. Ezech. xx, 25. ↩

  8. Galat. iii, 19. ↩

  9. Rom. vii, 12. ↩

  10. II Cor. iii, 10. ↩

  11. Ezech. xvi, 48, juxta LXX. ↩

  12. Jer. iii, 11. ↩

  13. Ezech. xvi, 56, juxta LXX. ↩

Chapter 456 of 499