Skip to the text

Capitulum 19

Quod peccatum vitari non possit in ipso orationis tempore.

QUI ergo adscribit impeccantiam naturæ humanæ, confligat nobiscum non verbis inanibus, sed probatione ac testimonio conscientiæ suæ; et tunc affirmet se esse absque peccato, quum se senserit nusquam aversum a summo bono. Imo vero quicumque examinans conscientiam suam, invenerit se celebrasse aut consummasse saltem unam synaxim orationum seu horam sine ulla interpellatione seu distractione cogitationis, verbi aut facti, ut non amplius dicam, pronuntiet se esse sine peccato. Proinde, quia fatemur celerem discursum mentis humanæ non posse carere iis omnibus otiosis atque superfluis rebus, per hoc consequenter confitemur veraciter quod sine peccato non sumus. Nam quantumlibet magna circumspectione quis cor suum servare conetur, nunquam tamen custodiet illud secundum desiderium spiritus sui, resistente conditione corporis proprii. Imo, quanto plus mens humana profecerit, et ad sinceriorem contemplationis puritatem pervenerit, tanto se sordidiorem videbit quasi per speculum suæ munditiæ, quia necesse est ut dum animus se extendit ad sublimiorem intuitum, et majora cognoscit quam agit, ea in quibus est et quæ agit adspiciat semper ut inferiora ac viliora. Nam et sincerior visus considerat plura, et irreprehensibilis vita parit sibi majorem reprehensionis dolorem; emendatio quoque morum multiplicat sibi suspiria, æmulatioque attenta virtutum est mater gemituum. Denique nemo potest esse contentus gradu in quem proficiendo devenit, et quanto quis fuerit mente purgatior, tanto sordidiorem se videt, magisque invenit in se causas humilitatis quam elationis; et quanto promptius ad sublimiora ascenderit, tanto amplius videt sibi superesse quo tendat. Postremo eximius ille Apostolus quem diligebat Jesus, super pectus Jesu recumbens, quasi ex dominico corde protulit istam sententiam:1 Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.2 Si itaque dicendo nos non habere peccatum, non habemus veritatem, id est Christum in nobis, quid aliud proficimus nisi ut nos hac ipsa professione comprobemus scelestos ac impios ?

Footnotes

  1. Joann. xiii, 23. ↩

  2. 1 Joann. 1, 8. ↩

Chapter 471 of 499