Capitulum 12
Item expositio illius, Scimus quoniam lex spiritualis est, etc.1
OMNE ergo humanum genus absque ulla exceptione subjicitur generaliter huic legi. Nemo etenim est, quamvis sanctus, qui præfatum panem non percipiat cum sudore sui vultus et sollicitudine cordis. Ceterum, ut videmus, multi divites vescuntur pane isto exteriori, communi, absque sudore vultus sui. Quam etiam legem Apostolus asserit spiritualem, dicendo:2 Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Spiritualis namque est lex quæ nobis jubet ut in sudore vultus nostri edamus panem illum verum, qui de cœlo descendit;3 sed venundatio illa peccati nos fecit carnales. Quod quæso est istud peccatum, aut cujus? Sine dubio Adæ, cujus prævaricatione, atque (ut sic loquar) damnosa negotiatione ac fraudulento commercio, venditi sumus. Seductus quippe persuasione serpentis, addixit jugo perpetuæ servitutis omnem suam posteritatem, perceptione illiciti cibi distractam seu venditam. Hic autem mos solet servari inter ementes et vendentes, ut is qui cupit se mancipare alieno domino, aliquid consequatur a suo emptore ac domino pro amissione propriæ libertatis et addictione perpetuæ servitutis. Quod etiam inter Adam et serpentem apertissime cernimus factum. Adam namque a serpente accipiens usum fructus prohibiti pro pretio suæ libertatis, a naturali libertate discessit, vendens se servitute perpetua illi a quo accepit mortiferum pomi vetiti pretium. Qua conditione deinde constrictus, non immerito subdidit totam suam posteritatem jugo perpetuæ servitutis illius cujus ipse factus est servus. Quid enim aliud generare potest conjugium servile, quam servos? Quid ergo? Numquid emptor iste callidus et versutus eripuit jus dominationis vero atque legitimo domino? Non utique: non enim ille iniquus ita invasit omne peculium Dei (seu possessionem generis humani) dolositate fraudis unius, ut verus dominator Deus amitteret potentiam sui dominii, qui jugo servitutis deprimit ipsum emptorem, quamvis refugam ac rebellem; sed quia Creator concesserat omnibus rationabilibus creaturis libertatem arbitrii, non debuit revocare invitos ad arbitrii libertatem, eos qui contra fas vendiderant se transgressione et esu concupiscentiæ. Abhorret quippe ab illo totius æquitatis ac pietatis auctore, quidquid contrarium est bonitati et æquitati. Malum autem fuisset, si abstulisset libertatem concessam; injustum vero, si non sivisset liberum arbitrium quod erat in homine, exsequi quod volebat, opprimendo et captivando beneficium libertatis quam ei dederat, cujus salutem reservavit ac distulit in sæcula tunc futura, ut plenitudo temporis præstituti compleretur ordine recto. Oportebat namque sobolem hominis tamdiu durare sub inflicta conditione, quousque Christus reformaret eam ad statum pristinæ libertatis, liberans eam de reatu originalis peccati pretio sanguinis sui. Quam sobolem potuit etiam tunc salvare suæ pietatis instinctu, sed noluit, quoniam æquitas sua non permisit eum mutare propositum sui decreti.
Vis causam tuæ venditionis cognoscere? Audi Redemptorem tuum per Isaiam evidenter dicentem: Quis est iste liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam?4 aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Vis quoque clare cognoscere cur noluerit te addictum jugo servitutis redimere virtute suæ potentiæ? Audi quid adjecerit præinductis, quibus exprobrarat iisdem servis vitiorum causam voluntariæ venditionis: Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere?5 aut non est in me virtus ad liberandum? Sed idem Propheta demonstrat quid semper obstiterit potentissimæ pietati illius: Ecce, inquiens, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat;6 sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
Footnotes
Chapter 464 of 499