Skip to the text

Capitulum 6

Quod lippis sint similes, qui credunt se esse sine peccato.

VELUT si ponamus duos, unum clare videntem, alium cæcutientem seu lippum, ingressos aliquam domum magnam multis instrumentis, vasculis, sarcinis occupatam: nonne cæcutiens æstimabit ibi nil aliud esse nisi armaria, lectos, scamna, præsepia, et quidquid occurrerit manibus ejus magis quam oculis; nihilo minus qui clarissimum visum habet, videbit ibi esse alia multa parvissima, quæ dinumerari vix queant: quæ si congregentur in unum, sua multitudine compensabunt, aut forte transcendent magnitudinem paucorum quæ lippus palpaverat? Sic Sancti illuminati, qui summo studio perfectioni intenti sunt, in se ipsis sagaciter deprehendunt quæ mens tenebrosa non intuetur, et acerrime reprobant ea: in tantum ut hi qui candorem suæ conscientiæ non maculaverunt tenuissimis culpis (ut negligentiæ nostræ apparet), videantur sibi multis maculis inquinati. Quod si improbitas vanæ cogitationis non irrepserit menti, recordatio psalmi dicendi avertit attentionem precantis tempore orationis.

Nempe, ut aiunt Patres, si totam aciem mentis corporisque defigimus in hominem quem rogamus, quum supplicamus alicui sublimi viro, non dicam pro salute aut vita, sed pro commodo lucri terreni, et trepida exspectatione pendemus de nutu ipsius, non mediocriter formidantes ne ineptum aliquid proferamus, per quod avertamus pietatem ejus a nobis; rursus, si tussis, sputum, risus, oscitatio vel somnus irrepserit nobis constitutis in foro coram judice sæculari, in media prosecutione et conflictu causæ nostræ, adversario nostro præsente, quanta invidia commovebit adversarius severitatem judicis ad nostram perniciem? Quanto magis dum supplicamus secretorum omnium cognitori pro evasione æternæ damnationis instantis, adstante ex adverso callidissimo seductore ac criminatore, pietas Judicis summi imploranda est oratione attenta et attentione sollicita? Nec injuste adstringitur non solum levi peccato, imo etiam crimine impietatis gravissimo, qui precem offerens Deo, repente abscesserit mente a conspectu ipsius, quasi ab oculis non videntis nec audientis, sequens vanitatem improbæ cogitationis.

Porro qui oculos cordis sui operiunt crasso velamine vitiorum, et juxta Salvatoris sententiam, videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt, vix adspiciunt magna et capitalia crimina in interioribus præcordiorum suorum :1 nec possunt purgatis obtutibus intueri ullas cogitationum suarum subreptiones, neque pruritus illos lubricos et occultos, qui mentem compungunt suggestione tenui ac subtili, nec captivitates distractionesque animæ suæ ; sed inverecundis cogitationibus jugiter evagantes, dolere non norunt quum distrahuntur a contemplatione divina, nec habent quod se doleant amisisse, quoniam exponentes mentem suam ad libitum cogitationibus ingruentibus, nihil habent salubre sibi propositum quod principaliter teneant, aut quod omnimode concupiscant. fusa tristamur, nec reputamus culpabile, dum nobis psallentibus aut orantibus aliud aliquid occurrit quam quod psalmus aut oratio continet ; nec illud horremus, quod audemus concipere corde, nec erubescimus coram Deo cogitare, quod puderet nos loqui aut agere coram hominibus; nec largo fletu purgamus pollutionem turpium somniorum ; nec lugemus quod avara mora obnubilat serenitatem nostræ largitatis in eleemosynarum erogatione, qua necessitatibus Fratrum subvenimus aut alimoniam ministramus pauperibus ; nec credimus nos feriri aliquo detrimento, dum meditatione Dei relicta, cogitamus temporalia et terrena, ita ut competat nobis verbum hoc Salomonis : Percusserunt me, et non dolui; deluserunt me, et ego nescivi.2

Footnotes

  1. Matth. xiii, 15. ↩

  2. Prov. xxiii, 35, juxta LXX. ↩

Chapter 458 of 499