Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Theonæ tertia)

DE VELLE BONUM ET AGERE MALUM, SIVE DE IMPECCANTIA.

Disputatio Theonæ de verbis Apostoli : Non enim quod volo facio bonum.

REVERSA luce, quum senex compelleretur a nobis summa instantia ad perscrutandum abyssum apostolicæ quæstionis, ita effatus est : Argumenta quibus probare conamini Apostolum protulisse hæc verba, Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, hoc ago, etc., non ex sua persona, sed ex persona peccantium, evidenter ostendunt ea non posse convenire personis peccantium, sed quod pertineant ad solos perfectos, atque eorum sanctitati tantummodo congruant qui merita Apostolorum sequuntur. Nempe quo pacto poterit convenire iniquis quod dicitur, Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, hoc ago? et illud, Si autem quod nolo, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Quis enim delinquentium inquinat se adulteriis et fornicationibus nolens? Quis invitus tendit insidias proximo suo? Quis inevitabili necessitate compellitur ut falso testimonio opprimat hominem, aut furto decipiat, aut bona alterius concupiscat, vel sanguinem fundat? Quin imo, sicut ait Scriptura, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a juventute sua. Omnes namque qui flagrant vitiorum amore, in tantum desiderant implere quæ cupiunt, ut etiam cura pervigili quærant opportunitatem sceleris committendi; gloriantes quoque de ignorantia sua et criminum cumulo, juxta Apostolum, acquirant sibi laudem quamdam de confusione suæ malitiæ. Quos et Jeremias asserit crimina perpetrare non solum non nolentes aut cum requie cordis et corporis, sed etiam laboriosis conatibus desudare ut perveniant ad vitiorum effectus, ita ut nec arduis difficultatibus resistentibus revocentur a malis. Nam ait :1 Ut inique agerent laboraverunt. Insuper quis dicat peccatoribus convenire quod subditur, Itaque ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati;2 quos certum est nec mente nec carne Deo servire? Aut qualiter mente serviunt Deo, qui corpore peccant, quum caro concipiat fomitem vitiorum ex corde, et Christus conditor carnis ac cordis pronuntiet originem vitiorum ex corde manare? De corde, inquit, procedunt cogitationes malæ, adulteria, fornicationes, furta, homicidia, testimonia falsa.3 Unde evidenter ostenditur hoc nequaquam posse intelligi de iniquorum personis, qui peccata non solum non odiunt, sed etiam amant; atque in tantum nec mente nec corpore serviunt Deo, ut prius delinquant mente quam corpore, et antequam impleant concupiscentiam carnis, præveniantur peccato cogitationum ac mentis.

Footnotes

  1. Jer. ix, 5. ↩

  2. Rom. vii, 25. ↩

  3. Matth. xv, 19. ↩

Chapter 453 of 499