Skip to the text

Capitulum 9

Qua cautione debeat monachus Dei memoriam custodire.

SANCTOS igitur qui retinent Dei memoriam, atque suspenso feruntur incessu in altum quasi per lineas in sublime extentas, recte dixerim comparandos schœnobatis, qui vulgariter funambuli appellantur, utpote currentes seu ambulantes super funes: qui constituentes vitæ suæ sospitatem in angustissimo calle funiculi, sciunt se protinus incursuros atrocissimam mortem, si pes eorum deviaverit vacillatione exigua, aut modum directionis illius excesserit. Qui dum arte mirabili moliuntur gressus aerios, si non servaverint angustiorem vestigio semitam illam moderatione cauta atque sollicita, terra quæ omnium basis est et tutum ac solidum fundamentum, fit illis manifesta pernicies seu conquassatrix: non quia natura terræ mutetur, sed quia illi super eam labuntur præcipiti impetu cum gravi pondere carnis. Ita et indefessa bonitas immutabilisque substantia Dei neminem lædit, sed nos declinando a summis et tendendo

Chapter 461 of 499