Capitulum 15
Responsio ad prædictam objectionem.
THEONAS: Opinio vestra non parum profecit, quia vos ipsi jam affirmatis verba illa Apostoli dici non posse ex persona eorum qui omnino sunt peccatores, sed ea proprie convenire iis qui conantur se refrenare a carnalibus vitiis. Quos quia nunc segregatis a numero peccatorum, consequens est ut eos paulatim inseratis cœtibus fidelium ac Sanctorum. Quæ enim genera vitiorum dicitis istos posse committere, a quibus per quotidianam gratiam liberentur, si fuerint eis post Baptismi gratiam involuti? Vel de quo corpore mortis dixit Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis hujus?1 Gratia Dei per Jesum Christum? Nonne manifestum est, sicut ipsa veritas cogit vos confiteri, Apostolum loqui de præfato corpore mortis, cui quotidiana gratia Christi succurrit; non autem de membris illis capitalium criminum per quæ acquiritur mortis æternæ stipendium, utpote homicidii, fornicationis, adulterii, ebrietatis, furti atque rapinæ? Quicumque enim post Baptismum et Dei notitiam corruerit in hoc corpus mortis, sciat se purgandum afflictione pœnitentiæ diuturna aut pœnali dolore, non quotidiana gratia Christi, id est facili remissione, quam Deus exoratus consuevit dare erroribus nostris omni momento; aut certe pro iis deputandum se esse postea pœnis æternis, dicente Apostolo: Nolite seduci; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.2
Aut quæ est ista lex militans in membris nostris, repugnans legi mentis nostræ, quæ quum adduxerit nos captivos ac resistentes in lege peccati ac mortis, et fecerit nos sibi servire carne, nihilo minus permittit nos legi Dei servire mente?3 Non enim puto quod lex peccati designet hic capitalia vitia, aut verba ista posse intelligi de illis criminibus quæ qui committit, non servit mente legi divinæ, imo mente recedit ab ea antequam carne committat talia crimina. Quid enim est servire legi peccati, nisi implere ea quæ a peccato jubentur? Quod ergo genus peccati est, a quo dum tanta sanctitas atque perfectio se sentiat captivari, non tamen ambigat se liberandam gratia Christi, dicens : Quis me liberabit de corpore mortis hujus?4 Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum ?
Quam, inquam, legem asseritis esse in membris nostris, quæ abstrahit nos a lege Dei, et captivans nos legi peccati, facit nos esse infelices magis quam nocentes : ut non adjudicemur æternis suppliciis, sed suspiremus de gaudio beatitudinis interrupto, et auxiliatorem quærentes qui retrahat nos ad gaudium illud, cum Apostolo exclamemus : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?5 Nempe quid aliud est captivum duci in lege peccati, quam permanere in peccati effectu seu opere ?
Aut quod aliud assignabitur principale bonum, quod Sancti explere seu perficere nequeunt, nisi illud cujus comparatione cetera omnia non sunt bona ? Quod, ut diximus, est contemplatio ipsa. Multa quoque scimus esse bona in vita præsente, præcipue continentiam, sobrietatem, humilitatem, justitiam, temperantiam, misericordiam, pietatem ; sed ista æquari non possunt illi præcipuo bono, et perfici possunt non solum ab apostolicis, sed a mediocribus hominibus : et ii a quibus impleta non fuerint, æterno supplicio punientur, aut redimentur labore pœnitentiæ magno, non facili remissione seu quotidiana gratia Christi, ut diximus.
Superest ergo ut fateamur sententiam istam Apostoli solis Sanctis recte competere, qui incurrentes quotidie in prætactam legem peccati, non criminum, non præcipitantur a statu salutis in capitale peccatum; sed a contemplatione divina devoluti ad miserias cogitationum de rebus corporalibus conceptarum, fraudantur plerumque bono beatitudinis veræ. Si enim sentirent se quotidianis sceleribus alligari in hac lege peccati quæ est in membris eorum, non causarentur aut conquererentur de amissione felicitatis, sed innocentiæ; nec diceret apostolus Paulus : Infelix ego homo, sed dirus et sceleratus ego homo; nec vellet absolvi de corpore mortis hujus, id est de conditione mortali, sed a criminibus carnis. Interea quoniam sensit se captivatum conditione fragilitatis humanæ, id est deductum ad curas carnales, quas lex peccati et mortis operatur, ingemiscens super hanc legem peccati quam invitus incurrerat, recurrit confestim ad Christum, sicque salvatus est præsentissima liberatione gratiæ ejus. Quidquid igitur lex illa peccati, quæ spinas ac tribulos cogitationum mortaliumque curarum producit, etiam in terra seu fundo apostolici pectoris germinarit, ista lex gratiæ mox avellit, dicente Apostolo : Lex spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.6
Footnotes
Chapter 467 of 499