Skip to the text

Capitulum 13

Expositio illius sententiæ: Scio autem quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.

QUONIAM ergo prima illa maledictio Dei nos fecit carnales, et spinis ac tribulis adjudicavit, et Adam pater noster ita venundedit nos iniquo commercio, ut agere nequeamus bonum quod volumus, quando abstracti a memoria Dei, compellimur cogitare ea quæ sunt fragilitatis humanæ, dumque ardentes puritatis amore, stimulamur plerumque etiam inviti naturalibus incentivis, quæ vellemus penitus ignorare: tunc scimus et experimur quod non habitat in carne nostra bonum, id est fixa incessabilisque tranquillitas theoriæ ac puritatis.1 Sed factum est in nobis istud lugubre pessimumque divortium, ut dum mente velimus legi Dei servire, nec unquam avelli a contemplatione claritatis divinæ, attamen circumfusi carnalibus tenebris, cogimur quadam lege peccati avelli a bono quod novimus: ruentes ab illa celsitudine mentis ad cogitationes et curas terrenas, quibus nos adjudicavit lex peccati, id est sententia Dei quam primus homo peccator incurrit. Unde quamvis Apostolus apertissime fateatur se aut omnes Sanctos inevitabili necessitate hujus legis seu culpæ constringi, audacter tamen pronuntiat neminem eorum ob hoc esse damnandum, dicendo: Nihil ergo damnationis est his qui sunt in Christo Jesu; lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit2 me a lege peccati et mortis, id est, quotidiana gratia Christi absolvit omnes Sanctos suos ab hac lege peccati et mortis (in quam etiam nolentes incurrunt assidue), dum jugiter postulant remissionem debitorum suorum.

Videtis ergo Apostolum protulisse hæc verba non ex peccatorum persona, sed ex persona eorum qui vere perfecti sanctique sunt: Non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, hoc ago;3 et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati quæ est in membris meis.4

Footnotes

  1. Rom. vii, 18. ↩

  2. Rom. viii, 1, 2. ↩

  3. Rom. vii, 19. ↩

  4. Ibid. 23. ↩

Chapter 465 of 499