Capitulum 17
Quod Sancti omnes veraciter confiteantur peccatores se esse.
IDCIRCO omnes Sancti quotidianis compuncti suspiriis propter hanc suam fragilitatem, dum perscrutantur cogitationum suarum varietates et interiora conscientiarum suarum, suppliciter clamant ad
A Dominum : Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens;1 et illud, Quis gloriabitur castum se habere cor;2 aut quis habebit fiduciam mundum se esse a peccato? itemque, Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum, et non peccet.3
Et ita senserunt justitiam hominum esse infirmam et imperfectam, ac jugiter indigentem misericordia Dei, ut unus eorum, cujus peccata Deus purgavit ignito carbone verbi sui misso de altari, dicat post admirabilem Dei contemplationem, post intuitum sublimium Seraphim et revelationem sacramentorum cœlestium :4 Væ mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito !5 Qui, ut arbitror, nec tunc forsan sensisset immunditiam labiorum suorum, nisi contemplatione Dei meruisset agnoscere veram ac integram puritatem perfectionis : cujus intuitu ita repente cognovit suam pollutionem ante sibi incognitam. Quum etenim ait, Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus ego sum;6 id quod sequitur, monstrat eum hoc dixisse de pollutione labiorum suorum, non de aliis, quia adjecit : Et in medio populi polluta labia habentis ego habito.7 Rursus, quum orans confitetur generaliter immunditiam peccatorum, complectitur supplicatione communi non solum iniquos, sed etiam justos : Ecce (inquiens) tu iratus es, et peccavimus;8 in ipsis fuimus semper, et salvabimur ;9 facti sumus ut immundus omnes nos, et tanquam pannus menstruatæ omnes justitiæ nostræ. Quid, quæso, evidentius ista sententia, qua Propheta comprehendit universas justitias nostras, non unam tantum; et circumspiciens omnia quæ judicantur horrida et immunda, comparavit eas panno menstruatæ, quia in conversatione humana non reperit aliquid turpius hujusmodi panno?
Idcirco spinosa objectio frustra opponitur apertissimæ veritati, ut quod paulo ante dixistis : Si nemo sine peccato, ergo nullus est sanctus; et si nemo sanctus, ergo nullus salvabitur. Nodus enim hujus quæstionis solvi potest testimonio Prophetæ dicentis, Ecce tu iratus es, et peccavimus : id est, quum privasti nos auxilio gratiæ tuæ, indignans nobis propter superbiam et negligentiam nostrorum vitiorum, vorago confestim absorbuit nos; velut si quis dicat splendidissimo soli : Ecce tu occubuisti, et statim operuit nos caligo. Nihilo minus quum sanctus Isaias se dicat peccasse, imo et in peccatis semper mansisse, non desperat de salute, sed subdit : In ipsis fuimus semper, et salvabimur.10 Hanc ergo sententiam, Ecce tu iratus es, et peccavimus, comparabo apostolicæ sententiæ huic :11 Infelix ego homo, quis me liberabit, etc.12 ? Id quoque quod ait Propheta, In ipsis fuimus semper, et salvabimur, consonat sequentibus verbis Apostoli :13 Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.14 Rursus quod ait idem Propheta, Væ mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito :15 videtur includere præinductos sermones Apostoli, Infelix ego homo, etc.16 Insuper quod sequitur in Propheta : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus carbunculus seu calculus quem forcipe tulerat de altari;17 et tetigit os meum, et dixit, Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur : tale est, ut videatur prolatum ore Pauli dicentis : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.18 Videtis ergo qualiter omnes Sancti fateantur se veraciter peccatores, non solum ex persona populi vitiosi, sed item ex sua; et tamen nequaquam desperant de sua salute, imo de miseratione et gratia Dei præsumunt plenitudinem justificationis, quam diffidunt se consequi posse ex conditione fragilitatis humanæ.
Footnotes
Chapter 469 of 499