Capitulum 3
Quid sit illud bonum quod Apostolus testatus est se non posse perficere.
QUOD ergo est unum illud quod tam incomparabiliter præponitur tantis tamque innumeris bonis illis, ita ut omnibus illis relictis ac spretis, solum debeat possideri? Nimirum ipsum est pars optima cujus magnificentiam et perpetuitatem quum elegisset Maria, relicto hospitalitatis ac sustentationis officio, sic laudabatur a Domino:1 Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam uno. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Theoria ergo seu contemplatio Dei una et sola est, cui merito postponuntur omnia merita justificationum et studia cuncta virtutum.
Porro omnia illa quæ diximus in Apostolo exstitisse, non solum sunt bona atque utilia, sed etiam præclara et magna; sed sicut stannum, verbi gratia, in se aliqualiter utile et acceptum, vilescit comparatione argenti, argentum quoque respectu auri, et aurum pro gemmis quibusdam contemnitur, multitudo item gemmarum insignium vincitur candore et valore margaritæ unius; sic omnia illa merita sanctitatis seu actus virtutum, quamvis non solum bona atque utilia sint ad præsens, sed gloriam æternitatis acquirant, tamen si comparentur meritis contemplationis divinæ, reputabuntur vilia, et ut sic loquar, vendenda.
Denique ut Scripturarum auctoritas comparationem istam confirmet, nonne Scriptura generaliter protestatur de universis a Deo creatis, Omnia quæ fecit Deus erant valde bona; et iterum, Omnia quæ fecit Deus, bona in tempore suo?23 Itaque omnia quæ sunt in præsenti, non solum bona simpliciter, sed etiam valde bona consistunt.
Sunt enim revera habitantibus in hoc mundo accommoda ad vitæ usum, aut corporis medicinam, sive ad aliquam utilitatem ignotam. Hæc certe in eo sunt valde bona, quoniam faciunt nos invisibilia Dei intellecta conspicere per ea quæ facta sunt, et contemplari sempiternam Creatoris virtutem ac deitatem ex tam ordinata et magna constitutione machinæ mundialis, et omnium quæ subsistunt in ea.4 Verumtamen omnia ista non poterunt sibi nomen boni tenere, si comparentur sæculo illi futuro, ubi nulla immutatio bonorum, nulla corruptio veræ beatitudinis formidanda. Cujus sæculi beatitudo ita describitur: Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum.5 Itaque magna ista et præclara intuitu atque mirifica, si comparentur ex fide futuris promissis, mox vanitas apparebunt, dicente David: Omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;6 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quum ergo nihil sit per se ipsum bonum, stabile aut incommutabile, nisi Deitas sola, creaturæ vero beatitudinem æternitatis aut immutabilitatis obtineant non per suam naturam, sed per Creatoris participationem et gratiam, bona dici non valent, si Creatori proprio comparentur.
Footnotes
Chapter 455 of 499