Capitulum 2
De principali correctione adversus spiritum fornicationis.
PRINCIPALITER quippe correctio vitii hujus procedit de cordis perfectione, de quo etiam corde venenum hujus peccati prodire monstratur voce Christi dicentis : De corde exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, etc.1 Cor ergo primum purgandum est, de quo fons vitæ ac mortis emanat, Salomone dicente : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.2 Caro etenim famulatur arbitrio atque imperio cordis : idcirco parsimonia jejuniorum cum summo studio est sectanda, ne caro repleta abundantia escarum, salutaribus animæ jussionibus adversetur, et spiritum suum rectorem insolescens dejiciat. Porro, si perfectionem studii nostri in sola corporis castigatione ponamus, utpote anima nostra a ceteris peccatis non jejunante, seque meditatione divina et spiritualibus studiis non occupante ; nequaquam poterimus ascendere ad illud altissimum veræ integritatis aut castitatis fastigium, principali quod in nobis est, scilicet corde, puritatem corporis infestante seu inquinante. Ideo, juxta sententiam Christi, oportet nos mundare prius quod intus est calicis atque paropsidis, ut mundum fiat quod deforis est.3
Footnotes
Chapter 127 of 279