Skip to the text

Capitulum 8

De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone sunt habituri certamen.

ITAQUE si intelleximus disciplinam mundani agonis, cujus exemplo beatus Apostolus nos voluit erudire, docens quanta in istis agonistis sit observatio, quanta diligentia, quanta custodia, ut sciamus quid nos conveniat facere; pensemus qua puritate oporteat nos custodire castitatem corporis nostri ac animæ, quos necesse est quotidie vesci sacrosanctis carnibus Agni, quas etiam præcepta veteris Testamenti ab immundis prohibent tangi. In Levitico namque ita præcipitur:1 Omnis mundus manducabit carnes; et anima quæcumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est Domini, in qua est immunditia, peribit coram Domino. Quanta est igitur virtus puritatis, sine qua et illi qui erant sub veteri Testamento non poterant sacrificiis typicis interesse, et sine qua nequeunt coronari qui cupiunt coronam hujus mundi corruptibilem adipisci?

Footnotes

  1. Lev. VII, 19, 20, juxta LXX. ↩

Chapter 133 of 279