Capitulum 5
Quod impugnatio fornicationis solo humano studio vinci non possit.
QUAPROPTER, si cordialiter cupimus spiritualem agonem cum Apostolo legitime decertare, festinemus tota mentis intentione immundissimum istum fornicationis spiritum superare auxilio Dei, non confidentes viribus nostris. Hoc enim non valet humana industria: imo tamdiu necesse est unumquemque impugnari hoc vitio, donec agnoscat hoc bellum esse supra proprias vires, nec suo labore ac studio se posse victoriam obtinere, nisi Omnipotentis protectione atque auxilio fulciatur.
Chapter 130 of 279