Skip to the text

Capitulum 12

Quod carnis puritas nequeat obtineri sine munditia cordis.

HINC generis humani creator et conditor omnium Deus, cognoscens creaturæ suæ naturam, et emendationem ipsius præ omnibus cupiens, illic curam medicinæ adhibuit, unde noverat causas morbi seu vitii principaliter emanare, dicendo :1 Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. Unde petulantes oculos notans, non tam arguit eos, quam interiorem sensum qui oculorum officio male utitur ad videndum. Cor namque quod ad concupiscendum videt, ægrum est et telo libidinis sauciatum, vitio suo retorquens naturale beneficium visus sibi a Creatore recte concessum, ad pravorum ministeria operum, atque reconditum in semetipso concupiscentiæ morbum producens per adspectum in publicum. Ideo huic interiori sensui adhibetur salutare mandatum, a cujus abusu procedit et oritur pessimus languor per exterioris visus occasionem. Non enim dicitur : Omni custodia serva oculos tuos (quos utique oporteret principaliter custodiri, si affectus concupiscentiæ ex ipsis procederet) : nil etenim amplius oculi præbent, quam simplex officium visionis animæ. Sed dicit, Omni custodia serva cor tuum :2 ei potissime medicinam imponens, quod potest abuti ministerio oculorum.

Footnotes

  1. Matth. v, 28. ↩

  2. Prov. iv, 23. ↩

Chapter 137 of 279