Skip to the text

Capitulum 15

Quod castitas ab Apostolo specialiter sanctimonia appelletur.

HÆC est, inquit, voluntas Dei, sanctificatio vestra. Et ne forte relinqueret nobis ambiguum aut obscurum quid per sanctificationem significaret, an scilicet justitiam, an caritatem, an humilitatem, an patientiam (in omni namque virtute sanctificatio quædam acquiritur), infert et manifeste designat quid sanctificationem voluerit proprie appellare. Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos, inquit, a fornicatione;1 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut gentes quæ Deum ignorant.2

Vides quibus eam laudibus prosequatur, appellans eam honorem et sanctificationem vasis seu corporis nostri. Econtrario ergo, qui est in passione desiderii, et in ignominia ac immunditia, alienus a sanctificatione probatur. Tertio quoque post pauca infert, eam rursus sanctimoniam nuncupans, dicendo :3 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem; igitur qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum Sanctum suum in nobis. Per quod auctoritatem immobilem suo adjunxit præcepto: Qui hæc (inquiens) spernit, quæ scilicet de sanctimonia dixi, non hominem spernit, id est non me qui ista præcipio, sed eum qui in me loquitur, qui etiam mentem nostram deputavit ac fecit habitaculum Spiritui suo Sancto. Vides quibus ac quantis laudibus extollat Apostolus castitatem puris atque simplicibus verbis: primo, ei attribuendo sanctificationem; deinde asserens corpus nostrum per eam ab immunditia eruendum; tertio, quod per eamdem sit in honore et sanctificatione mansurum, ignominia et contumelia omni abjecta. Postremo designavit Spiritum Sanctum esse habitatorem pectoris nostri per istam virtutem: quod est summa remuneratio beatitudinis præmiique perfecti.

Footnotes

  1. 1 Thess. IV, 3. ↩

  2. Ibid. 3-5. ↩

  3. Ibid. 7, 8. ↩

Chapter 140 of 279