Skip to the text

Capitulum 23

Remedia curationis, quibus puritas cordis ac corporis nostri possit perfecta manere.

UT ergo illusiones istæ dormientibus nobis subrepere seu accidere nequeant, tenendum est semper æquale ac moderatum jejunium. Quicumque enim excesserit rigoris mensuram, necesse est ut etiam modum relaxationis excedat. Per quam inæqualitatem sine dubio impedietur a planissimo statu tranquillitatis prædictæ: nunc nimia evacuatione et fame debilitatus, nunc vero abundantiori cibo distentus. Cum variatione namque refectionis, necesse est variari animæ puritatem. Deinde adhibenda ac conservanda est jugis humilitas et incessabilis patientia cordis, atque intenta cautela adversus iram ac ceteras passiones. Nam ubi fuerit virus furoris, necesse est et libidinis incendium introire. Ante omnia quoque necessaria est pervigil sollicitudo in nocte. Quemadmodum enim custodia puritasque diei ad castitatem disponit nocturnam, ita nocturnæ vigiliæ præparant ac impendunt robur et solidissimum statum cordi, conversationi et observationi diurnæ.

Chapter 148 of 279