Capitulum 6
De peculiari et speciali gratia Dei in virtute castitatis.
ET revera, quum gratia Dei et ejus victoria adsit homini in omni profectu virtutum et universorum expugnationibus vitiorum, in expugnatione tamen fornicationis valde peculiare beneficium Dei est, et speciale donum ipsius: sicut declaratur et apertissime innotescit his qui castitatem possidere promeruerunt, ex sententia Patrum et experimento suæ purgationis. Siquidem commorantem in corpore et fragili carne circumdatum, non sentire stimulos carnis, est quodammodo exire de carne, et supra naturam. Idcirco impossibile est hominem suis pennis volare ad tam excelsum cœlesteque præmium, nisi gratia1
Dei erexerit eum de cœno seu luto terræ, castitatis virtute. Nulla namque virtute carnales homines tam prope æquantur spiritualibus angelis imitatione conversationis, quam gratia ac merito castitatis, per quam municipatum et conversationem, secundum Apostolum, habent in cœlis, adhuc in terra degentes:2 hic jam in carne fragili possidentes quod Sanctis promittitur in futuro, corruptibilitate carnis deposita.
Footnotes
Chapter 131 of 279