Skip to the text

Capitulum 18

Quod sicut castitas obtineri non potest sine humilitate, ita nec scientia sine castitate.

ASSERUNT etenim seniores castitatem obtineri non posse, nisi humilitatis fundamenta fuerint prius in corde locata. Ita rursus affirmant neminem posse ad fontem veræ scientiæ pervenire, quamdiu interioribus animæ ejus inest radix incontinentiæ. Et dicunt possibile esse integritatem corporis sine gratia scientiæ reperiri, impossibile vero spiritualem scientiam sine integritatis castimonia possideri: quia diversa sunt dona, nec eadem gratia Spiritus Sancti tribuitur omnibus, sed illa ad quam se unusquisque præbuerit dignum et aptum studio aut industria sua. Denique, quum in omnibus sanctis Apostolis credatur fuisse virtus integritatis perfecta, donum tamen scientiæ abundavit magis in Paulo, quia ad eam præparavit et dedit se aptum solerti studio atque industria.

Chapter 143 of 279