Skip to the text

Capitulum 10

Quod sit indicium perfectæ ac integræ puritatis.

EVIDENS autem signum ac plena probatio perfectæ et integræ puritatis, hoc est : si dormientibus et quiescentibus nobis nulla occurrat imago decipiens, vel certe si occurrerit, nullos tamen valeat motus concupiscentiæ excitare. Nam quamvis talis commotio non reputetur plene in culpam, tamen indicium est mentis nondum perfectæ, et signum vitii necdum pure excocti, quum per fallaces imagines fit talis illusio.

Chapter 135 of 279