Skip to the text

Capitulum 1

DE SPIRITU FORNICATIONIS SEU LUXURIÆ.

De duplici pugna adversus spiritum fornicationis.

JUXTA doctrinam Patrum, est nobis secundum certamen contra fornicationis spiritum, præ ceteris pugnis longum ac diuturnum, atque a valde paucis pure devictum : quod est immane bellum. Quod quamvis incipiat impugnare genus humanum a principio pubertatis, non tamen exstinguitur, nisi prius cetera vitia superentur. Duplex namque est impugnatio ista, et duplici vitio ornata consurgit ad impugnandum : idcirco duplici acie resistendum est ei. Nam vires acquirit ex morbo seu infectione carnis ac animæ, tanquam concretum quid seu generale eis : ideo superari non potest, nisi carne ac anima dimicantibus contra ipsum. Non enim solum corporale jejunium sufficit ad acquirendum aut possidendum puritatem castitatis perfectæ, nisi præcesserit contritio spiritus atque oratio perseverans adversus immundissimum spiritum istum; deinde meditatio assidua Scripturarum, labor etiam opusque manuum, evagationes cordis instabiles revocans et coercens : ante omnia quoque radicata et fixa humilitas, sine qua nullum vitium poterit superari.

Chapter 126 of 279