Skip to the text

Capitulum 9

Quantam cordis puritatem debeamus semper exhibere oculis Dei.

OMNI ergo custodia emundandæ sunt primitus tenebræ ac abdita nostri cordis. Quod enim certantes in agone cupiunt obtinere in corporis puritate, nos debemus in cordium nostrorum secreto etiam possidere. In quibus Dominus residens arbiter atque agonotheta (id est judex et præses nostri certaminis), pugnam cursus et certaminis nostri jugiter intuetur et præstolatur : quatenus nequaquam patiamur per cogitationem incautam ea intra nos crescere, quæ horremus in manifesto admittere; et de quibus ex hominum cognitione verecundamur, ne occulta quidem libidine inquinemur : quæ licet possit evadere notitiam hominum, latere tamen non poterit scientiam angelorum sanctorum omnipotentisque Dei, quam nulla secreta subterfugere queunt.

Chapter 134 of 279