Skip to the text

Capitulum 7

Exemplum de agone seu certamine mundiali secundum sermonem Apostoli.

AUDI quid dicat Apostolus:1 Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. A quibus omnibus dicat hoc inquiramus, quatenus spiritualis agonis instructionem acquirere valeamus comparatione carnalis agonis. Qui enim in carnali visibilique agone student legitime decertare, non habent facultatem utendi omnibus cibis quos libido desiderio suggerit, sed illis tantummodo quos disciplina seu ars eorumdem certaminum statuit esse sumendos. Nec solum eos abstinere oportet a cibis prohibitis, et ebrietate omnique crapula, verum etiam ab omni inertia, otio atque desidia, ut virtus eorum crescere possit exercitiis quotidianis, et jugi consideratione propriæ artis et actionis. Sicque alieni efficiuntur ab omni sollicitudine ac tristitia, a sæcularibus quoque negotiis, et ab affectu ac opere conjugali, ut nil aliud noverint præter suæ exercitium disciplinæ, nec ulli mundiali curæ penitus implicentur, sperantes victum quotidianum ab eo tantum qui certamini præsidet, a quo et coronæ gloriam præmiaque condigna laude victoriæ suæ confidunt acquirere. Atque in tantum ab omni coitu se mundos custodiunt, ut quum se disponunt ad agonis certamen, laminis plumbeis tegant proprios renes, ut rigor metalli genitalibus membris applicitus, valeat cohibere humores obscenos, ne forsan per illusionem nocturnam et pollutionem in somno fallacem, vires eorum longo tempore acquisitæ, debilitentur: scientes indubitanter se esse vincendos, nec posse certamen propositum adimplere viribus minoratis, si fallax imago noxiæ voluptatis in somno corruperit firmitatem continentiæ seu pudicitiæ præintentam.

Footnotes

  1. I Cor. IX, 25. ↩

Chapter 132 of 279