Skip to the text

Capitulum 16

De alio testimonio Apostoli de eadem sanctimonia castitatis.

LICET autem ad finem libelli tendat sermo, adhuc tamen ponam aliud testimonium ejusdem Apostoli huic consimile. Ad Hebræos etenim scribens, ait: Pacem sectamini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Hic quoque evidenter pronuntiavit Deum penitus videri non posse sine sanctimonia, quam appellare solet mentis integritatem, aut corporis puritatem. Unde et hic eumdem sensum explanans, similiter infert: Ne quis fornicator aut profanus, ut Esau.

Chapter 141 of 279