Capitulum 14
Quod non studeamus laudem describere castitatis, sed exponere ejus effectum.
ET ut cuncta præteream quæ de præconiis castitatis in sanctis continentur Scripturis, ponam tantummodo unam B. Pauli auctoritatem, qua patet qualiter ipse Thessalonicensibus scribens, prætulerit castitatem universis virtutibus. Non enim propositum meum est laudem castitatis conscribere, sed Patrum traditionibus explicare de qualitate ipsius, et qualiter acquiri custodirique debeat, quis item sit finis ejus. Hanc ergo Apostolus hoc nobili verbo commendat.
Chapter 139 of 279