Skip to the text

Capitulum 13

Quæ sit prima custodia purgationis carnalis.

ERIT ergo hæc prima purgationis nostræ custodia, ut quando memoria sexus feminei occurrerit menti nostræ per subtilem diabolicæ suggestionis calliditatem, immissa primo recordatione matris aut sororum sive parentum, aut certe feminarum sanctarum, festinemus eam celeriter extrudere de cordibus nostris : ne si in ea diutius immoremur, etiam nil læsionis perpessi occasione sexus propinquarum sanctarumve personarum, tamen exinde devolvat subtiliter atque præcipitet mentem ad eas personas per quas possit inserere cordi cogitationes nocivas. Quamobrem debemus jugiter reminisci præcepti illius, Omni custodia serva cor tuum;1 et secundum Dei præceptum, sollicite observare noxium caput serpentis, id est principia cogitationum pravarum quibus diabolus tentat in nostram serpere animam :2 ne si caput ejus, id est principium malæ cogitationis, introierit cor nostrum per negligentiam nostram, reliquum corpus ejus, hoc est consensus delectationis iniquæ, labatur in mentem. Qui serpens si fuerit intromissus, interimet procul dubio morsu venenato mentem captivam.

Oportet quoque nos exstinguere exsurgentes peccatores terræ, id est carnales sensus, in principio sui ortus;3 et filios Babylonis, quando adhuc parvuli sunt, ad petram allidere4, id est motus ac impetus passionum consideratione Christi reprimere statim dum oriuntur. Qui nisi necati fuerint quando adhuc teneri exstant, adulti validiores insurgent in nostram perniciem, aut certe non sine grandi gemitu ac labore vincentur. Dum enim fortis armatus, videlicet spiritus noster rationalis, custodit domum suam, cogitationes suas muniens Dei timore, in pace erit omnis substantia ejus, id est virtutes et actus atque labores earum longo tempore congregati. Si autem fortior superveniens vicerit eum, puta diabolus cogitationum pravarum consensu ipsum dejecerit : arma spiritus nostri diripiet, in quibus confidebat, id est, memoriam Scripturarum vel Dei timorem ab eo tollet;5 et spolia ejus dividet, id est, virtutum suarum merita disperget per vitia eis contraria.

Footnotes

  1. Prov. IV, 23. ↩

  2. Gen. III, 15, juxta LXX. ↩

  3. Ps. c, 8. ↩

  4. Ps. CXXXVI, 9. ↩

  5. Luc. XI, 21, 22. ↩

Chapter 138 of 279