Capitulum 20
Quis sit finis veræ integritatis ac puritatis.
HIC itaque finis est atque perfecta probatio integritatis, si quiescentibus aut dormientibus nulla subrepserit titillatio voluptatis, et obscenæ humoris superfluitates egerantur pro necessitate naturæ, ignorantibus nobis. Quas sicut omnino abscidere et in perpetuum amputare, est supra naturam; ita revocare sive reducere eas ad inevitabilem rarissimamque naturæ necessitatem, maximæ est virtutis. Quæ titillatio sive necessitas, pulsare monachum solet infra menses duos semel. Quod tamen dictum sit secundum experientiam nostram, non secundum seniorum sententiam, a quibus tempus duorum mensium judicatur nimium breve ad sustinendum id semel: ne si voluerimus illud exprimere quod ab ipsis didicimus, videamur his qui forte ex negligentia sua remissiorive studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia aut impossibilia descripsisse.
Chapter 145 of 279