Skip to the text

Capitulum 3

Quantum remedii conferat ad superandum vitium fornicationis solitudo cum continentia.

DEINDE cetera vitia solent purgari exercitatione quotidiana et ex humana præsentia : quemadmodum ira, tristitia, impatientia, sanantur meditatione atque pervigili sollicitudine cordis, ex Fratrum quoque frequentia et collatione assidua ; et dum sæpius manifestantur, ac crebrius arguuntur, citius ad curationem pervenunt. Morbus vero seu concupiscentia fornicationis, ultra corporis afflictionem et cordis contritionem, indiget etiam solitudine et remotione ab hominibus, ut valeat pervenire ad statum integrum sanitatis seu castitatis, deposita omni febre perniciosa æstus carnalis. Denique, sicut plerumque utile est laborantibus certa infirmitate, ne cibi eis nocivi præsententur eorum adspectui, ne ex ipso intuitu oriatur in eis desiderium noxium; ita ad debellandum hoc vitium, plurimum ac specialiter confert solitudo et quies: quatenus mens infirma diversis imaginibus nullatenus mota, ad puriorem contemplationem perveniens, possit facilius exstirpare radicitus pestiferum concupiscentiæ fomitem.

Chapter 128 of 279