Skip to the text

Capitulum 2

Expositio acediæ, et qualiter serpat in corde monachi, et quæ dispendia inferat ei.

QUUM miserabilem mentem acedia ista possederit, parit horrorem loci et cellæ fastidium, contemptum Fratrum secum aut remote manentium, tanquam negligenter viventium; desidem quoque facit et hebetem ad omne opus quod inter suum est habitaculum. Non eum sinit residere in cella, nec lectioni vacare, nec permittit eum ullo modo proficere. Crebro ingemiscit se in eadem cella tamdiu morari, conqueritur quoque suspirans, ac dicens se nullum spiritualem fructum habere, quousque fuerit alii copulatus consortio; dolet se in loco suo consistere vacuum atque ab omni spirituali lucro inanem, utpote qui posset etiam alios regere plurimisque prodesse, et tamen nullum ædificavit, nec quemquam sua institutione ac doctrina lucratus est. Hinc magnificat monasteria absentia longeque posita, et imaginatur ea ad proficiendum utiliora ac congruentiora saluti, consortia quoque Fratrum ibidem suavia et spirituali conversatione repleta; econtrario omnia quæ habentur in manibus aspera esse, nec solum nullam esse ædificationem in Fratribus qui secum morantur, sed etiam nec victum posse ibi sine ingenti labore haberi. Postremo conqueritur non se posse salvari in eodem loco morantem, nisi relicta cella, cum qua simul peribit si in ea diutius manserit, celeriter se exinde transtulerit. Insuper hora quinta et sexta tantam ei suscitat lassitudinem corporis atque esuriem, ut quasi confectus videatur ac lassus longo itinere gravissimoque labore, aut quasi infra duos aut tres dies nil prorsus comederit. Præterea huc illucque anxius circumspectat, et neminem ad se venire suspirat; sæpiusque ingreditur et egreditur cellam, et sæpius adspicit solem tanquam ad occasum tardius properantem; sicque impletur quadam irrationabili mentis confusione, tanquam tetra caligine. Ab omni quoque actu spirituali fit otiosus ac vacuus, ut in nulla re putet se posse suæ impugnationis invenire remedium, sed tantum solatio somni, aut alicujus se visitantis.

Deinde acedia ista suggerit velut honestas ac necessarias salutationes aliis exhibendas, visitationesque infirmorum vel aliorum eminus seu longius positorum. Quædam etiam pia ac religiosa excogitat officia illis aut illis parentibus deberi impendi, atque ad eos salvandos crebrius festinare; magnum quoque opus pietatis esse frequenter invisere illam religiosam devotamque famulam, præsertim omni parentum subsidio destitutam: imo sanctissimum esse procurare eidem, si quid ei necessarium sit, quæ a propriis parentibus ita negligitur atque despicitur; magisque oportere in his pietatis opera exercere, quam infructuose et absque omni profectu in cellula residere.

Chapter 210 of 279