Capitulum 14
De humanitate etiam otiosis et negligentibus impendenda.
NIHILO minus tamen idem Apostolus, tanquam perspicacissimus ac providus medicus, non solum cupit mederi infirmorum peccatis, sed sanis quoque congruentia commendat præcepta, quibus eorum integritas possit jugiter custodiri, dicendo:1 Vos autem nolite deficere benefacientes: id est, qui sectando vias nostras, operis imitatione impletis exempla quæ vobis tradidimus, et nequaquam sectamini otiosorum desidiam atque inertiam, « nolite deficere benefacientes », id est, pietatem vestram illis impendite, quamvis neglexerint observare quæ diximus. Quemadmodum ergo corripuit eos qui erant infirmi, ne otio dissoluti, curiositati inquietudinique vacarent, sic admonet sanos de observanda humanitate, quam ex Dei præcepto exhibere jubemur bonis ac malis: si forte pravi aliqui converti noluerint ad sanam doctrinam, non abscindant pietatem ab ipsis, sed benefacere illis et eos fovere non desinant, tam verbo consolationis et correptionis, quam solitis beneficiis et consueta humanitate.
Footnotes
-
II Thess. III, 13. ↩
Chapter 222 of 279