Capitulum 19
Quod Fratres in Ægypto suis manibus operentur, ut non solum satisfaciant neces-
sitatibus suis, sed etiam incarceratis ministrent.
HIS itaque exemplis Patres in Ægypto edocti, nullo modo patiuntur monachos, et maxime juvenes, esse otiosos : metientes et intendentes in hoc exercitium cordis, et patientiæ ac humilitatis profectum, magis quam operis sedulitatem. Nec solum renuunt accipere aliquid pro sua sustentatione, imo etiam de laboribus suis reficiunt Fratres, non solum sibi supervenientes ac peregrinos, sed etiam per Libyæ loca quæ sterilitate et fame laborant. Maximam quoque alimoniæ substantiam mittunt per civitates his qui in carceribus detinentur squalentes : credentes se Deo offerre sacrificium verum ac rationabile tali oblatione.
Chapter 227 of 279