Capitulum 12
De eo quod dicit: Audivimus quosdam ambulantes inquiete.
POST tantum ergo evangelicæ districtionis rigorem jam ante descriptum, nunc aperit causam cur omnia illa præmiserit: Audivimus (inquiens) quosdam inter vos ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Ubi eos qui operari non volunt, pronuntiat non uno tantum vitio esse corruptos. In prima quippe ad Thessalonicenses epistola eos appellat inordinatos, nec ambulare secundum traditionem quam eis commisit servandam; dixerat quoque eos esse inquietos, et panem comedere gratis. Nunc vero ait de eis: « Audivimus quosdam inter vos ambulare inquiete »; et statim subjungit morbum vitiumve secundum, qui inquietudinis hujus est radix, dicendo: « nihil operantes ». Tertium quoque peccatum, quod ex eo instar ramusculi oritur, pandit subdendo: « sed curiose agentes ».
Chapter 220 of 279