Capitulum 16
De diversis testimoniis quibus Apostolus præcipit operari, et quibus ipse probatur esse operatus.
IN epistola quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita præcepit: Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.1 In Actibus quoque Apostolorum similiter invenimus eum non tantum hæc eadem docuisse, sed et opere perfecisse. Nam quum venisset Corinthum, non acquievit hospitari nisi apud Aquilam et Priscillam, quia erant ejusdem artis quam solebat exercere et ipse. Sic etenim habes: Post hæc Paulus egressus ab Athe- nis, venit Corinthum; et inveniens quemdam Judœum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem ejus, accessit ad eos, eo quod ejusdem essent artis, et manebat cum eis, et operabatur. Erant enim scenofactoriæ artis.2
Footnotes
Chapter 224 of 279